Löydetty 183 Tulokset: fide fortis
Amicus fidelis protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 6, 14)
quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 15, 19)
Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit. (Liber Ecclesiasticus 26, 2)
Dilige proximum, et conjungere fide cum illo. (Liber Ecclesiasticus 27, 18)
Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia. (Liber Ecclesiasticus 30, 14)
In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum. (Liber Ecclesiasticus 32, 27)
non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide. (Liber Ecclesiasticus 41, 20)
In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. (Liber Ecclesiasticus 45, 4)
Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, (Liber Ecclesiasticus 46, 1)
Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis. (Liber Ecclesiasticus 46, 6)
In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probatus est propheta, (Liber Ecclesiasticus 46, 17)
Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo: nam corroboraverunt Jacob, et redemerunt se in fide virtutis. (Liber Ecclesiasticus 49, 12)