Löydetty 584 Tulokset: domus Obeded
Et percutiam domum hiemalem cum domo æstiva, et peribunt domus eburneæ, et dissipabuntur ædes multæ, dicit Dominus. (Prophetia Amos 3, 15)
Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat. (Prophetia Amos 5, 1)
Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel: (Prophetia Amos 5, 6)
Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël? (Prophetia Amos 5, 25)
Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo ; et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te? (Prophetia Amos 6, 10)
Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti. (Prophetia Amos 6, 15)
Et misit Amasias, sacerdos Bethel, ad Jeroboam, regem Israël, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israël ; non poterit terra sustinere universos sermones ejus. (Prophetia Amos 7, 10)
Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est, et domus regni est. (Prophetia Amos 7, 13)
Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus ; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant. (Prophetia Abdiae 1, 17)
Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiæ domus Esau, quia Dominus locutus est. (Prophetia Abdiae 1, 18)
In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod scelus Jacob? nonne Samaria? et quæ excelsa Judæ? nonne Jerusalem? (Prophetia Michaeae 1, 5)
Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia: non est egressa quæ habitat in exitu: planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet. (Prophetia Michaeae 1, 11)