Löydetty 146 Tulokset: consilium

  • Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum: et quærent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus. (Prophetia Ezechielis 7, 26)

  • Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, (Prophetia Ezechielis 11, 2)

  • Quam ob rem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscet delictis tuis. (Prophetia Danielis 4, 24)

  • consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum: ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum. (Prophetia Danielis 6, 7)

  • Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos quasi fœnum areæ. (Prophetia Michaeae 4, 12)

  • Et ipse exstruet templum Domino: et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo: et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos. (Prophetia Zachariae 6, 13)

  • Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 14)

  • Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 15)

  • et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 4)

  • Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)

  • Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. (Evangelium secundum Marcum 3, 6)

  • Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. (Evangelium secundum Marcum 15, 1)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina