Löydetty 2220 Tulokset: civitatem Domini

  • Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi, (Epistula Iudae 1, 24)

  • atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus: (Apocalypsis Ioannis 11, 2)

  • Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes. (Apocalypsis Ioannis 11, 4)

  • Et septimus angelus tuba cecinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen. (Apocalypsis Ioannis 11, 15)

  • et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta. (Apocalypsis Ioannis 14, 20)

  • Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam. (Apocalypsis Ioannis 20, 8)

  • Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. (Apocalypsis Ioannis 21, 2)

  • Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo, (Apocalypsis Ioannis 21, 10)

  • Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum. (Apocalypsis Ioannis 21, 15)

  • Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus æqualia sunt. (Apocalypsis Ioannis 21, 16)

  • Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni: ut sit potestas eorum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitatem. (Apocalypsis Ioannis 22, 14)

  • Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. (Apocalypsis Ioannis 22, 21)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina