Löydetty 78 Tulokset: capite I Chapter

  • Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse. (Liber Genesis 48, 17)

  • Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos. (Liber Genesis 49, 26)

  • Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, (Liber Exodus 29, 6)

  • offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris: (Liber Leviticus 1, 15)

  • Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo, (Liber Leviticus 4, 11)

  • Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit igni, (Liber Leviticus 9, 13)

  • Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit, (Liber Leviticus 13, 12)

  • Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos. (Liber Leviticus 13, 29)

  • Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est: (Liber Leviticus 13, 40)

  • Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus. (Liber Leviticus 19, 32)

  • Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos. Percussitque Sisaram quærens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans: (Liber Iudicum 5, 26)

  • Assumens itaque Samuel Saulem et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati: erant enim quasi triginta viri. (Liber I Samuelis 9, 22)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina