Löydetty 246 Tulokset: caliginem ignis

  • nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei. (Liber II Paralipomenon 5, 14)

  • Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo, et devoravit holocausta et victimas: et majestas Domini implevit domum. (Liber II Paralipomenon 7, 1)

  • Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem, et in columna ignis per noctem, ut appareret eis via per quam ingrediebantur. (Liber Nehemiae 9, 12)

  • tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto : columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur. (Liber Nehemiae 9, 19)

  • Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 16)

  • Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. (Liber Iob 15, 34)

  • Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus? (Liber Iob 18, 5)

  • Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus ; devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo. (Liber Iob 20, 26)

  • Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. (Liber Iob 22, 13)

  • nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis? (Liber Iob 22, 20)

  • Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum. (Liber Iob 24, 15)

  • Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. (Liber Iob 31, 12)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina