Löydetty 177 Tulokset: bonis operibus

  • Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum. (Liber Ieremiae 25, 7)

  • Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet: (Liber Ieremiae 30, 10)

  • Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus. (Liber Ieremiae 31, 14)

  • Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis. (Liber Ieremiae 33, 9)

  • provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Ægypti, in quam ingressi estis ut habitetis ibi: et dispereatis, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terræ? (Liber Ieremiae 44, 8)

  • Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos: quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis, (Liber Baruch 2, 9)

  • Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos. Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit: non enim audivimus vocem ejus. (Prophetia Danielis 9, 14)

  • Adhuc clama, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meæ bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem. (Prophetia Zachariae 1, 17)

  • Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. (Evangelium secundum Lucam 1, 53)

  • Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra. (Evangelium secundum Lucam 11, 48)

  • Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit: (Evangelium secundum Lucam 21, 5)

  • Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. (Evangelium secundum Ioannem 10, 38)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina