Löydetty 104 Tulokset: arcus et exercitum

  • Ex Ephraim delevit eos in Amalec, et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec: de Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum. (Liber Iudicum 5, 14)

  • tulit exercitum suum, et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit, et irruit in eos (Liber Iudicum 9, 43)

  • et tertia vice, sicut semel et bis, contra Benjamin exercitum produxerunt. (Liber Iudicum 20, 30)

  • Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. (Liber I Samuelis 2, 4)

  • Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi: et onustus abiit, sicut præceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine. (Liber I Samuelis 17, 20)

  • Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum: porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis: (Liber II Samuelis 8, 16)

  • Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum. (Liber II Samuelis 10, 7)

  • Misitque Adarezer, et eduxit Syros qui erant trans fluvium, et adduxit eorum exercitum: Sobach autem, magister militiæ Adarezer, erat princeps eorum. (Liber II Samuelis 10, 16)

  • Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum: Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jetra de Jezraëli, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarviæ, quæ fuit mater Joab. (Liber II Samuelis 17, 25)

  • Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël: Banaias autem filius Jojadæ super Cerethæos et Phelethæos: (Liber II Samuelis 20, 23)

  • Et constituit rex Banaiam filium Jojadæ pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar. (Liber I Regum 2, 35)

  • Banaias filius Jojadæ super exercitum : Sadoc autem et Abiathar sacerdotes : (Liber I Regum 4, 4)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina