Löydetty 101 Tulokset: angustia desperatio spem miseriam perditionem desperationem spem miseriam

  • in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ; et qui consolaretur, et non inveni. (Liber Psalmorum 68, 21)

  • Mihi autem adhærere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion. (Liber Psalmorum 72, 28)

  • ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: (Liber Psalmorum 77, 7)

  • Zain. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. (Liber Psalmorum 118, 49)

  • Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est. (Liber Psalmorum 118, 143)

  • eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, interficerent: erat ergo videre miseriam. (Liber II Maccabaeorum 6, 9)

  • Et cum jam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit. (Liber II Maccabaeorum 7, 14)

  • Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat: (Liber II Maccabaeorum 7, 20)

  • non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem. (Liber II Maccabaeorum 9, 22)

  • Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia: (Liber Proverbiorum 1, 27)

  • Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo. (Liber Proverbiorum 11, 8)

  • Propter peccata labiorum ruina proximat malo ; effugiet autem justus de angustia. (Liber Proverbiorum 12, 13)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina