Löydetty 331 Tulokset: age
Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 17)
Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 8)
Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 23)
Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 38)
Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 47)
Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 36)
Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 39)
et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 19)
Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, (Evangelium secundum Matthaeum 21, 1)
Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: (Evangelium secundum Matthaeum 23, 34)
Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 8)
Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 26)