Löydetty 68 Tulokset: acuta gladius

  • novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. (Liber Proverbiorum 5, 4)

  • Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. (Liber Proverbiorum 25, 18)

  • gladius acutus insimulatum imperium tuum portans: et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra. (Liber Sapientiae 18, 16)

  • Quasi rhomphæa bis acuta omnis iniquitas: plagæ illius non est sanitas. (Liber Ecclesiasticus 21, 4)

  • Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est. (Liber Isaiae 1, 20)

  • Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum: et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt. (Liber Isaiae 31, 8)

  • Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ; ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ, ad judicium. (Liber Isaiae 34, 5)

  • Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. (Liber Isaiae 34, 6)

  • Duo sunt quæ occurrerunt tibi ; quis contristabitur super te? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius ; quis consolabitur te? (Liber Isaiae 51, 19)

  • Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator (Liber Ieremiae 2, 30)

  • Et dixi: Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam? (Liber Ieremiae 4, 10)

  • Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu. (Liber Ieremiae 6, 25)


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina