Löydetty 208 Tulokset: Vidit
Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. (Evangelium secundum Lucam 21, 1)
Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo. (Evangelium secundum Lucam 21, 2)
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat. (Evangelium secundum Lucam 24, 12)
Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. (Evangelium secundum Ioannem 1, 18)
Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. (Evangelium secundum Ioannem 1, 29)
Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. (Evangelium secundum Ioannem 1, 47)
Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit. (Evangelium secundum Ioannem 3, 32)
Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent: (Evangelium secundum Ioannem 6, 22)
Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. (Evangelium secundum Ioannem 6, 46)
Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. (Evangelium secundum Ioannem 8, 56)
Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate: (Evangelium secundum Ioannem 9, 1)
Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, (Evangelium secundum Ioannem 11, 33)