Löydetty 213 Tulokset: Tristis angustia auxilium salutis scutum amorem veritatis potentiae
Ain. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum ; cum respiceremus attenti ad gentem quæ salvare non poterat. (Lamentationes 4, 17)
sed anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens, dat tibi gloriam et justitiam Domino. (Liber Baruch 2, 18)
Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt. (Liber Baruch 4, 13)
aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent. (Liber Baruch 6, 57)
Et dixit ad me: Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent, (Prophetia Ezechielis 4, 16)
Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit. (Prophetia Ezechielis 7, 25)
Scito ergo, et animadverte: ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt: et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum. (Prophetia Danielis 9, 25)
Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester. (Prophetia Danielis 10, 21)
Perditio tua, Israël: tantummodo in me auxilium tuum. (Prophetia Osee 13, 9)
Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta: et tu quæres auxilium ab inimico. (Prophetia Nahum 3, 11)
Hæc dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem: et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus. (Prophetia Zachariae 8, 3)
Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. (Prophetia Malachiae 2, 6)