Löydetty 301 Tulokset: Salomon sapientia
Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. (Evangelium secundum Lucam 7, 35)
Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 31)
Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur: (Evangelium secundum Lucam 11, 49)
Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Lucam 12, 27)
Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. (Actus Apostolorum 6, 3)
Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis. (Actus Apostolorum 7, 22)
Salomon autem ædificavit illi domum. (Actus Apostolorum 7, 47)
quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. (Epistula ad Romanos 8, 7)
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 17)
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. (Epistula I ad Corinthios 1, 21)
Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: (Epistula I ad Corinthios 1, 30)
ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 5)