Löydetty 149 Tulokset: Propheta tempestas
Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam. (Prophetia Osee 4, 5)
Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ; insania in domo Dei ejus. (Prophetia Osee 9, 8)
In propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto, et in propheta servatus est. (Prophetia Osee 12, 13)
Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetæ: sed armentarius ego sum vellicans sycomoros. (Prophetia Amos 7, 14)
Et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: Vade, propheta ad populum meum Israël. (Prophetia Amos 7, 15)
Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. (Prophetia Ionae 1, 4)
Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos. (Prophetia Ionae 1, 12)
Onus quod vidit Habacuc propheta. (Prophetia Habacuc 1, 1)
sed dicet: Non sum propheta: homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea. (Prophetia Zachariae 13, 5)
Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 3)
Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 11)