Löydetty 163 Tulokset: Peccatum idolorum

  • Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex. (Liber I Samuelis 15, 23)

  • Sed nunc porta, quæso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum. (Liber I Samuelis 15, 25)

  • Fugit autem David de Najoth, quæ est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha: Quid feci? quæ est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quærit animam meam? (Liber I Samuelis 20, 1)

  • Et præciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis: et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templo idolorum, et in populis. (Liber I Samuelis 31, 9)

  • Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris. (Liber II Samuelis 12, 13)

  • Agnosco enim servus tuus peccatum meum: et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph, descendique in occursum domini mei regis. (Liber II Samuelis 19, 20)

  • exaudi in cælo, et dimitte peccatum populi tui Israël, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum. (Liber I Regum 8, 34)

  • et factum est verbum hoc in peccatum : ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan. (Liber I Regum 12, 30)

  • et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus. (Liber I Regum 15, 12)

  • ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat: separavit enim Jeroboam Israël a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum. (Liber II Regum 17, 21)

  • Reliqua autem sermonum Manasse, et universa quæ fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? (Liber II Regum 21, 17)

  • Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, quæ fuerant in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias: ut statueret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini. (Liber II Regum 23, 24)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina