Löydetty 334 Tulokset: Monte Sion

  • Et conversus Josias, vidit ibi sepulchra quæ erant in monte: misitque et tulit ossa de sepulchris, et combussit ea super altare, et polluit illud juxta verbum Domini quod locutus est vir Dei, qui prædixerat verba hæc. (Liber II Regum 23, 16)

  • Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis, (Liber I Paralipomenon 6, 67)

  • Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Israël Palæsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboë. (Liber I Paralipomenon 10, 1)

  • Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia cæsorum, invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelboë. (Liber I Paralipomenon 10, 8)

  • Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David, (Liber I Paralipomenon 11, 5)

  • Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusæi. (Liber II Paralipomenon 3, 1)

  • Post quæ congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ est Sion. (Liber II Paralipomenon 5, 2)

  • et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem: et projecit omnia extra urbem. (Liber II Paralipomenon 33, 15)

  • Post eum in monte ædificavit Baruch filius Zachai mensuram secundam, ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni. (Liber Nehemiae 3, 20)

  • Cui respondit : Novi : et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis. (Liber Thobis 5, 8)

  • Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. (Liber Psalmorum 2, 6)

  • Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo. (Liber Psalmorum 3, 5)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina