Löydetty 68 Tulokset: Medium
Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. (Evangelium secundum Lucam 5, 19)
Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. (Evangelium secundum Lucam 6, 8)
Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. (Evangelium secundum Lucam 23, 45)
ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 18)
Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, (Epistula ad Ephesios 2, 14)
Et vidi, et audivi vocem unius aquilæ volantis per medium cæli dicentis voce magna: Væ, væ, væ habitantibus in terra de ceteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri. (Apocalypsis Ioannis 8, 13)
Et vidi alterum angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum: (Apocalypsis Ioannis 14, 6)
Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli: Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei: (Apocalypsis Ioannis 19, 17)