Löydetty 58 Tulokset: Magister
Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus? (Evangelium secundum Lucam 3, 12)
Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. (Evangelium secundum Lucam 6, 40)
Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. (Evangelium secundum Lucam 7, 40)
Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi: (Evangelium secundum Lucam 9, 38)
Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? (Evangelium secundum Lucam 10, 25)
Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis. (Evangelium secundum Lucam 11, 45)
Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem. (Evangelium secundum Lucam 12, 13)
Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo? (Evangelium secundum Lucam 18, 18)
Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. (Evangelium secundum Lucam 19, 39)
Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. (Evangelium secundum Lucam 20, 21)
dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Lucam 20, 28)
Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti. (Evangelium secundum Lucam 20, 39)