Löydetty 214 Tulokset: Maccabaeorum bellum ducis belli victoria proelio exercitum

  • Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, quæ est juxta Maresa: (Liber II Paralipomenon 14, 10)

  • Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa. (Liber II Paralipomenon 15, 19)

  • At ille: Idcirco, ait, audite verbum Domini: vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris. (Liber II Paralipomenon 18, 18)

  • Dixitque rex Israël ad Josaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum. (Liber II Paralipomenon 18, 29)

  • Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent: Confitemini Domino quoniam in æternum misericordia ejus. (Liber II Paralipomenon 20, 21)

  • ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum Joram filio Achab rege Israël in bellum contra Hazaël regem Syriæ in Ramoth Galaad: vulneraveruntque Syri Joram. (Liber II Paralipomenon 22, 5)

  • Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum: at illi contra Judam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam. (Liber II Paralipomenon 25, 10)

  • Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum verti contra Jerusalem, (Liber II Paralipomenon 32, 2)

  • Noluit Josias reverti, sed præparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo. (Liber II Paralipomenon 35, 22)

  • Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum : et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in omni domo Juda. (Liber Nehemiae 4, 16)

  • Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum, et omnem exercitum eorum : terram, et universa quæ in ea sunt : maria, et omnia quæ in eis sunt : et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat. (Liber Nehemiae 9, 6)

  • Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiæ ducis, et Esdræ sacerdotis scribæque. (Liber Nehemiae 12, 26)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina