Löydetty 214 Tulokset: Maccabaeorum bellum ducis belli victoria proelio exercitum

  • Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant. (Liber II Maccabaeorum 10, 28)

  • Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machinæ multæ et telorum erat apparatus. (Liber II Maccabaeorum 12, 27)

  • At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri: (Liber II Maccabaeorum 12, 36)

  • Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei. (Liber II Maccabaeorum 13, 13)

  • Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit. (Liber II Maccabaeorum 13, 14)

  • Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum. (Liber II Maccabaeorum 15, 1)

  • Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit. (Liber Proverbiorum 21, 31)

  • quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. (Liber Proverbiorum 24, 6)

  • Propter peccata terræ multi principes ejus ; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit. (Liber Proverbiorum 28, 2)

  • Tempus dilectionis, et tempus odii ; tempus belli, et tempus pacis. (Liber Ecclesiastes 3, 8)

  • Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam ; sed tempus casumque in omnibus. (Liber Ecclesiastes 9, 11)

  • Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli: in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem: (Liber Ecclesiasticus 40, 7)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina