Löydetty 233 Tulokset: Judicio justitiam

  • Et regnavit David super omnem Israël: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo. (Liber II Samuelis 8, 15)

  • Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi. (Liber II Samuelis 22, 21)

  • Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum. (Liber II Samuelis 22, 25)

  • tu exaudies in cælo : et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam. (Liber I Regum 8, 32)

  • Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam. (Liber I Regum 10, 9)

  • eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon : et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et præcepta mea et judicia, sicut David pater ejus. (Liber I Regum 11, 33)

  • Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo. (Liber I Paralipomenon 18, 14)

  • tu audies de cælo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam. (Liber II Paralipomenon 6, 23)

  • Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israël, et vult servare eum in æternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam. (Liber II Paralipomenon 9, 8)

  • Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. (Liber Thobis 13, 8)

  • Neque enim viro qui similis mei est, respondebo ; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri. (Liber Iob 9, 32)

  • Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. (Liber Iob 19, 6)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina