Löydetty 905 Tulokset: Jerusalem Salomon

  • visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 9, 31)

  • Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 9, 51)

  • Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 9, 53)

  • Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto. (Evangelium secundum Lucam 10, 30)

  • Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 31)

  • Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Lucam 12, 27)

  • Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem? (Evangelium secundum Lucam 13, 4)

  • Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 13, 22)

  • Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 13, 33)

  • Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? (Evangelium secundum Lucam 13, 34)

  • Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. (Evangelium secundum Lucam 17, 11)

  • Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. (Evangelium secundum Lucam 19, 11)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina