Löydetty 905 Tulokset: Jerusalem Salomon
Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël : et canetis buccina, atque dicetis : Vivat rex Salomon. (Liber I Regum 1, 34)
Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem : et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus : Vivat rex Salomon. (Liber I Regum 1, 39)
Sed et Salomon sedet super solium regni. (Liber I Regum 1, 46)
Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes : Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens : Juret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio. (Liber I Regum 1, 51)
Dixitque Salomon : Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram : sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur. (Liber I Regum 1, 52)
Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari : et ingressus adoravit regem Salomonem : dixitque ei Salomon : Vade in domum tuam. (Liber I Regum 1, 53)
Dies autem quibus regnavit David super Israël, quadraginta anni sunt : in Hebron regnavit septem annis ; in Jerusalem, triginta tribus. (Liber I Regum 2, 11)
Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis. (Liber I Regum 2, 12)
Responditque rex Salomon, et dixit matri suæ : Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniæ ? postula ei et regnum : ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviæ. (Liber I Regum 2, 22)
Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens : Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. (Liber I Regum 2, 23)
Misitque rex Salomon per manum Banaiæ filii Jojadæ, qui interfecit eum, et mortuus est. (Liber I Regum 2, 25)
Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo. (Liber I Regum 2, 27)