Löydetty 168 Tulokset: Iudices Israël: Vita Gedeon

  • Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus. (Liber Sapientiae 2, 15)

  • et ætas senectutis vita immaculata. (Liber Sapientiae 4, 9)

  • Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia? (Liber Sapientiae 8, 5)

  • Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. (Liber Sapientiae 8, 7)

  • Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta. (Liber Sapientiae 12, 23)

  • Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat. (Liber Sapientiae 13, 18)

  • Sed cura est illi non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est: sed concertatur aurificibus et argentariis ; sed et ærarios imitatur, et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit. (Liber Sapientiae 15, 9)

  • Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus: (Liber Sapientiae 15, 10)

  • Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. (Liber Ecclesiasticus 2, 3)

  • Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem. (Liber Ecclesiasticus 3, 7)

  • Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius: (Liber Ecclesiasticus 3, 14)

  • Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. (Liber Ecclesiasticus 5, 1)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina