Löydetty 423 Tulokset: Historia Moab bellum prophetiae prophetiae Elisaea aquam foedus Israhel rex Iudas et agrum
Et jussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. (Actus Apostolorum 8, 38)
Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? (Actus Apostolorum 10, 47)
Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? (Epistula I ad Corinthios 14, 8)
Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. (Epistula I ad Timotheum 5, 23)
Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? (Epistula Iacobi 3, 11)
Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. (Epistula Iacobi 3, 12)
qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam. (Epistula I Petri 3, 20)
Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo: (Epistula II Petri 3, 5)
Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. (Epistula I Ioannis 5, 6)
et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum: (Apocalypsis Ioannis 9, 9)
Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. (Apocalypsis Ioannis 11, 7)
Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. (Apocalypsis Ioannis 12, 15)