Löydetty 352 Tulokset: Finem temporis apocalypsis signa prophetiae secundi venire
iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. (Epistula ad Hebraeos 4, 7)
Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: (Epistula ad Hebraeos 6, 11)
sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. (Epistula ad Hebraeos 7, 3)
Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. (Epistula ad Hebraeos 8, 7)
quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, (Epistula ad Hebraeos 9, 9)
Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. (Epistula Iacobi 5, 11)
reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum. (Epistula I Petri 1, 9)
ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. (Epistula I Petri 4, 2)
Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito: et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni, (Apocalypsis Ioannis 1, 1)
Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, (Apocalypsis Ioannis 2, 26)
Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de cælo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere. (Apocalypsis Ioannis 10, 4)
et datæ sunt mulieri alæ duæ aquilæ magnæ ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis. (Apocalypsis Ioannis 12, 14)