Löydetty 473 Tulokset: Filium
et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 15)
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 21)
Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 37)
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 27)
Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 32)
Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 13)
Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 28)
Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 5)
Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 37)
Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 38)
dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 24)
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 15)