Löydetty 584 Tulokset: Domus Dei unitatis

  • Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in æternum. (Liber I Samuelis 3, 14)

  • Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. (Liber I Samuelis 3, 15)

  • Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus), et requievit omnis domus Israël post Dominum. (Liber I Samuelis 7, 2)

  • Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israëlem: ædificavit etiam ibi altare Domino. (Liber I Samuelis 7, 17)

  • Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portæ, et ait: Indica, oro, mihi, ubi est domus videntis. (Liber I Samuelis 9, 18)

  • Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam, (Liber I Samuelis 18, 10)

  • Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc. (Liber I Samuelis 22, 1)

  • Dixitque rex: Morte morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui. (Liber I Samuelis 22, 16)

  • Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus: vir et domus ejus: et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. (Liber I Samuelis 27, 3)

  • Confortentur manus vestræ, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi. (Liber II Samuelis 2, 7)

  • Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël, et duobus annis regnavit: sola autem domus Juda sequebatur David. (Liber II Samuelis 2, 10)

  • Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David: David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. (Liber II Samuelis 3, 1)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina