Löydetty 855 Tulokset: Dominum expositionem manuum
Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. (Actus Apostolorum 11, 21)
ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc. (Actus Apostolorum 15, 17)
At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua. (Actus Apostolorum 16, 31)
testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. (Actus Apostolorum 20, 21)
sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, (Epistula ad Romanos 4, 24)
Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: (Epistula ad Romanos 5, 1)
Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. (Epistula ad Romanos 5, 11)
ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. (Epistula ad Romanos 5, 21)
gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati. (Epistula ad Romanos 7, 25)
Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. (Epistula ad Romanos 10, 9)
sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. (Epistula ad Romanos 13, 14)
Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. (Epistula ad Romanos 15, 11)