Löydetty 2070 Tulokset: Deus testimonium
Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, (Epistula I ad Timotheum 6, 13)
Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. (Epistula II ad Timotheum 1, 7)
Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: (Epistula II ad Timotheum 1, 8)
cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, (Epistula II ad Timotheum 2, 25)
in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia: (Epistula ad Titum 1, 2)
Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)
Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: (Epistula ad Hebraeos 1, 1)
Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. (Epistula ad Hebraeos 1, 8)
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ participibus tuis. (Epistula ad Hebraeos 1, 9)
Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur. (Epistula ad Hebraeos 2, 5)
Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. (Epistula ad Hebraeos 2, 13)
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est. (Epistula ad Hebraeos 3, 4)