Löydetty 2248 Tulokset: Deus Spiritus
Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 10)
Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est. (Epistula I Ioannis 5, 11)
Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. (Epistula I Ioannis 5, 20)
Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito: et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni, (Apocalypsis Ioannis 1, 1)
Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens. (Apocalypsis Ioannis 1, 8)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. (Apocalypsis Ioannis 2, 7)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Qui vicerit, non lædetur a morte secunda. (Apocalypsis Ioannis 2, 11)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. (Apocalypsis Ioannis 2, 17)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. (Apocalypsis Ioannis 2, 29)
Et angelo ecclesiæ Sardis scribe: Hæc dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. (Apocalypsis Ioannis 3, 1)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. (Apocalypsis Ioannis 3, 6)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. (Apocalypsis Ioannis 3, 13)