Löydetty 2067 Tulokset: Deus Angelus
Et alius angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna: quæ a vino iræ fornicationis suæ potavit omnes gentes. (Apocalypsis Ioannis 14, 8)
Et tertius angelus secutus est illos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit caracterem in fronte sua, aut in manu sua: (Apocalypsis Ioannis 14, 9)
Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ. (Apocalypsis Ioannis 14, 15)
Et alius angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam. (Apocalypsis Ioannis 14, 17)
Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ ejus. (Apocalypsis Ioannis 14, 18)
Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum: (Apocalypsis Ioannis 14, 19)
et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum. (Apocalypsis Ioannis 15, 3)
Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari. (Apocalypsis Ioannis 16, 3)
Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. (Apocalypsis Ioannis 16, 7)
Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines, et igni: (Apocalypsis Ioannis 16, 8)
Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ: et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore: (Apocalypsis Ioannis 16, 10)
Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam ejus, ut præpararetur via regibus ab ortu solis. (Apocalypsis Ioannis 16, 12)