Löydetty 10 Tulokset: Desert

  • immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ. (Liber Leviticus 26, 22)

  • In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum ; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore. (Liber Isaiae 5, 9)

  • Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. (Liber Isaiae 15, 6)

  • Lauda, sterilis, quæ non paris ; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas: quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus. (Liber Isaiae 54, 1)

  • Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Jerusalem, et super omnes urbes Juda: et ecce desertæ sunt hodie, et non est in eis habitator, (Liber Ieremiae 44, 2)

  • Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles. (Liber Ieremiae 48, 9)

  • in omnibus habitationibus vestris urbes desertæ erunt, et excelsa demolientur et dissipabuntur: et interibunt aræ vestræ, et confringentur, et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra: (Prophetia Ezechielis 6, 6)

  • dicent: Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis: et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt. (Prophetia Ezechielis 36, 35)

  • ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus: sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 36, 38)

  • Scriptum est enim: Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum. (Epistula ad Galatas 4, 27)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina