Löydetty 229 Tulokset: Decem aes Burana
Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem. (Prophetia Danielis 1, 14)
Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. (Prophetia Danielis 1, 15)
Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis: dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem. (Prophetia Danielis 7, 7)
et de cornibus decem, quæ habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua: et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris. (Prophetia Danielis 7, 20)
Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt: et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit. (Prophetia Danielis 7, 24)
Quia hæc dicit Dominus Deus: Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël. (Prophetia Amos 5, 3)
Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur. (Prophetia Amos 6, 9)
Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem ; et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti. (Prophetia Aggaei 2, 17)
Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. (Prophetia Zachariae 5, 2)
Hæc dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. (Prophetia Zachariae 8, 23)
Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 24)
Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 24)