Löydetty 76 Tulokset: Daniel in the grave of lions

  • In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus: (Prophetia Danielis 10, 2)

  • Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. (Prophetia Danielis 10, 7)

  • Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. (Prophetia Danielis 10, 11)

  • Et ait ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)

  • Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. (Prophetia Danielis 12, 4)

  • Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. (Prophetia Danielis 12, 5)

  • Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus. (Prophetia Danielis 12, 9)

  • Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel: (Prophetia Danielis 13, 45)

  • Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos. (Prophetia Danielis 13, 51)

  • Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. (Prophetia Danielis 13, 55)

  • Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. (Prophetia Danielis 13, 59)

  • Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, (Prophetia Danielis 13, 61)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina