Löydetty 311 Tulokset: Cyrus I Caput I Versus I: 1-11 I Caput I Versus: Liber I: 1-11
Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud, et septem infusoria lucernis quæ erant super caput ejus. (Prophetia Zachariae 4, 2)
Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus. (Prophetia Malachiae 3, 16)
Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 1)
neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 36)
Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, (Evangelium secundum Matthaeum 6, 17)
Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 20)
At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 8)
Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 11)
Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 42)
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 7)
et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 29)
Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 30)