Löydetty 124 Tulokset: Cordis
Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius. (Liber Ecclesiastes 7, 8)
Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. (Liber Ecclesiastes 11, 9)
Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus. (Canticum Canticorum 3, 11)
Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum: (Liber Sapientiae 1, 1)
Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor. (Liber Sapientiae 1, 6)
ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet: (Liber Sapientiae 9, 3)
Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, (Liber Ecclesiasticus 5, 2)
Non te justifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens. (Liber Ecclesiasticus 7, 5)
Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore. (Liber Ecclesiasticus 13, 32)
Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. (Liber Ecclesiasticus 16, 11)
Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est: et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. (Liber Ecclesiasticus 18, 10)
Novem insuspicabilia cordis magnificavi: et decimum dicam in lingua hominibus: (Liber Ecclesiasticus 25, 9)