Löydetty 121 Tulokset: Benedictio Iubilaei anni

  • Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio. (Liber Exodus 32, 29)

  • Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur. (Liber Exodus 34, 22)

  • Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël. (Liber Exodus 34, 23)

  • Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum. (Liber Exodus 40, 15)

  • Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. (Liber Leviticus 25, 16)

  • Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo. (Liber Leviticus 25, 30)

  • Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium: (Liber Leviticus 25, 51)

  • quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus. (Liber Deuteronomii 11, 12)

  • Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo: et ductus pœnitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, (Liber Deuteronomii 30, 1)

  • Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam. (Liber Deuteronomii 33, 1)

  • Hæc est Judæ benedictio: Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum: manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit. (Liber Deuteronomii 33, 7)

  • et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos. (Liber Deuteronomii 33, 16)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina