Löydetty 73 Tulokset: Baptista Maria Virgo
Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum. (Liber Psalmorum 23, 2)
Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. (Liber Isaiae 7, 14)
Transite maria, ululate, qui habitatis in insula ! (Liber Isaiae 23, 6)
et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi. (Liber Isaiae 23, 12)
hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion ; post te caput movit, filia Jerusalem. (Liber Isaiae 37, 22)
Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon: sede in terra ; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. (Liber Isaiae 47, 1)
Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. (Liber Ieremiae 2, 32)
Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. (Liber Ieremiae 14, 17)
Ideo hæc dicit Dominus: Interrogate gentes: Quis audivit talia horribilia, quæ fecit nimis virgo Israël? (Liber Ieremiae 18, 13)
Rursumque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israël: adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium. (Liber Ieremiae 31, 4)
Tunc lætabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo. (Liber Ieremiae 31, 13)
Statue tibi speculam ; pone tibi amaritudines ; dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti: revertere, virgo Israël, revertere ad civitates tuas istas. (Liber Ieremiae 31, 21)