Löydetty 5022 Tulokset: Arca autem Noe
et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, græce autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans. (Apocalypsis Ioannis 9, 11)
et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram: (Apocalypsis Ioannis 10, 2)
atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus: (Apocalypsis Ioannis 11, 2)
Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna. (Apocalypsis Ioannis 11, 19)
Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse. (Apocalypsis Ioannis 19, 12)
Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda. (Apocalypsis Ioannis 21, 8)