Löydetty 621 Tulokset: verbum Dei audi
Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die, mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit. (Liber Exodus 9, 6)
Qui timuit verbum Domini de servis pharaonis, fecit confugere servos suos et iumenta in domos; (Liber Exodus 9, 20)
Custodite verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum. (Liber Exodus 12, 24)
Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum: Esto tu populo in his, quae ad Deum pertinent, ut referas causas ad Deum (Liber Exodus 18, 19)
Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo. (Liber Exodus 23, 21)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Et verbum istud, quod locutus es, faciam; invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine”. (Liber Exodus 33, 17)
Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus. (Liber Numeri 3, 51)
Hic est numerus Gersonitarum, omnes, qui ministrant in tabernaculo conventus, quos numeraverunt Moy ses et Aaron iuxta verbum Domini. (Liber Numeri 4, 41)
fuerunt simul octo milia quingenti octoginta. 49 Iuxta verbum Domini per manum Moysi recensuit eos unumquemque iuxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus. (Liber Numeri 4, 48)
Per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur; erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi. (Liber Numeri 9, 23)
Dixitque Dominus: “Dimisi iuxta verbum tuum. (Liber Numeri 14, 20)
Quibus Moyses: “Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? (Liber Numeri 14, 41)