Löydetty 2003 Tulokset: testimonium Domini
Igitur profecta omnis congregatio filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. (Liber Exodus 17, 1)
dicens: “Quia manus contra solium Domini: bellum Domino erit contra Amalec a generatione in generationem”. (Liber Exodus 17, 16)
Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. (Liber Exodus 20, 7)
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. (Liber Exodus 20, 16)
Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. (Liber Exodus 21, 4)
Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam. (Liber Exodus 21, 8)
si dilaceratum a bestia, deferat, quod occisum est, in testimonium et non restituet. (Liber Exodus 22, 12)
Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium. (Liber Exodus 23, 1)
Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae. (Liber Exodus 23, 19)
Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus”. (Liber Exodus 24, 3)
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. (Liber Exodus 24, 4)
et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. (Liber Exodus 24, 16)