Löydetty 62 Tulokset: sapientiae
Filii quoque Agar, qui exquirunt sapientiam super terram, negotiatores Merran et Theman et fabulatores et inquisitores prudentiae: viam autem sapientiae non cognoverunt neque commemorati sunt semitas eius. (Liber Baruch 3, 23)
in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti tibi opes, et elevatum est cor tuum in opibus tuis. (Prophetia Ezechielis 28, 5)
idcirco ecce ego adducam super te alienos violentissimos gentium; et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae et polluent splendorem tuum. (Prophetia Ezechielis 28, 7)
Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis, rex invenit in eis decuplum super cunctos hariolos et magos, qui erant in universo regno eius. (Prophetia Danielis 1, 20)
et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, quo loquebatur. (Actus Apostolorum 6, 10)
O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! (Epistula ad Romanos 11, 33)
Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimita tem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 1)
et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis, (Epistula I ad Corinthios 2, 4)
quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae sed in doctis Spiritus verbis, spiritalibus spiritalia comparantes. (Epistula I ad Corinthios 2, 13)
Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum, (Epistula I ad Corinthios 12, 8)
ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius, (Epistula ad Ephesios 1, 17)
in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. (Epistula ad Colossenses 2, 3)