Löydetty 59 Tulokset: sacerdotis
et agitabit in conspectu Domini, et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum, quod agitari, et femur, quod praelevari iussum est. Post haec potest bibere nazaraeus vinum”. (Liber Numeri 6, 20)
Quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari, secundum offficia sua sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. (Liber Numeri 7, 8)
Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio congregationis et, arrepta lancea, (Liber Numeri 25, 7)
“Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est in medio eorum, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. (Liber Numeri 25, 11)
quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis. Vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei. (Liber Numeri 31, 6)
Neque accipietis pretium, ut fugiat in civitatem refugii sui, ut revertatur et habitet in terra ante mortem sacerdotis. (Liber Numeri 35, 32)
Qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, aut decreto iudicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israel; (Liber Deuteronomii 17, 12)
Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes: “Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum”. Deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum. (Liber Iosue 17, 4)
Egressaque est sors in familias Caath: et acceperunt filii Aaron sacerdotis de tribubus Iudae et Simeon et Beniamin civitates tredecim. (Liber Iosue 21, 4)
Dederunt ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lobnam cum suburbanis suis (Liber Iosue 21, 13)
Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis. (Liber Iosue 21, 19)
Et abiit Elcana in Rama in domum suam. Puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. (Liber I Samuelis 2, 11)