Löydetty 12053 Tulokset: qui

  • Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium! (Apocalypsis Ioannis 22, 15)

  • Et Spiritus et sponsa dicunt: “Veni!”. Et, qui audit, dicat: “Veni!”. Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis. (Apocalypsis Ioannis 22, 17)

  • Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; (Apocalypsis Ioannis 22, 18)

  • et si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto. (Apocalypsis Ioannis 22, 19)

  • Dicit, qui testimonium perhibet istorum: “Etiam, venio cito”. “Amen. Veni, Domine Iesu!”. (Apocalypsis Ioannis 22, 20)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina