Löydetty 198 Tulokset: quantum sapientia

  • Dixitque ei rex David: “Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet; neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita”. (Liber I Paralipomenon 21, 24)

  • Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: parati erunt in omne ministerium domus Dei; et assistet tibi in omni opere quisquis in sapientia ad omne ministerium promptus fuerit, principes quoque et universus populus in negotiis tuis”. (Liber I Paralipomenon 28, 21)

  • sapientia et scientia data sunt tibi; divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui”. (Liber II Paralipomenon 1, 12)

  • Dixitque ad regem: “Verus est sermo, quem audieram in terra mea, de rebus tuis et sapientia tua; (Liber II Paralipomenon 9, 5)

  • Magnificatus est igitur rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia. (Liber II Paralipomenon 9, 22)

  • quoniam non ex hodierna die sapientia tua manifesta est, sed ab initio dierum tuorum scit omnis populus sensum tuum, quoniam bona sunt figmenta cordis tui. (Liber Iudith 8, 29)

  • Et placuerunt verba eius coram Holoferne et coram omnibus famulis eius, et mirati sunt in specie et in sapientia eius et dixerunt: (Liber Iudith 11, 20)

  • Et iucundatus est Holofernes de ea et bibit multum vinum, quantum numquam bibit in uno die, ex quo natus est. (Liber Iudith 12, 20)

  • Qui indicavit ei omnia, quae ei acciderant, quantum Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum. (Liber Esther 4, 7)

  • Nonne evulsum est reliquum eorum ab eis? Morientur, et non in sapientia. (Liber Iob 4, 21)

  • “Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia. (Liber Iob 12, 2)

  • In senibus est sapientia, et in longaevis prudentia. (Liber Iob 12, 12)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina