Löydetty 21 Tulokset: pulvis
in sudore vultus tui vesceris pane,donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris”. (Liber Genesis 3, 19)
Respondensque Abraham ait: “Ecce coepi loqui ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. (Liber Genesis 18, 27)
Eritque semen tuum quasi pulvis terrae; dilataberis ad occidentem et orientem et septentrionem et meridiem; et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae. (Liber Genesis 28, 14)
Feceruntque ita; et extendit Aaron manum virgam tenens percussitque pulverem terrae. Et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis; omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti. (Liber Exodus 8, 13)
sitque pulvis super omnem terram Aegypti; erunt enim in hominibus et iumentis ulcera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti”. (Liber Exodus 9, 9)
Sin autem plaga rursum effloruerit in domo, postquam eruti sunt lapides et pulvis erasus et alia terra lita, (Liber Leviticus 14, 43)
Qui remisit et ait: “Haec faciant mihi dii et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me”. (Liber I Regum 20, 10)
Nunc ergo, Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo; tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae. (Liber II Paralipomenon 1, 9)
quando funditur pulvis in solidum, et glebae compinguntur? (Liber Iob 38, 38)
Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus. (Liber Psalmorum 1, 4)
Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam? (Liber Psalmorum 30, 10)
Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos; (Liber Psalmorum 35, 5)