Löydetty 92 Tulokset: panis propositionis
Reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, et panis absque fermento comedetur in loco sancto; in atrio tabernaculi conventus comedent illam. (Liber Leviticus 6, 9)
Et pones super ambas strues tus lucidissimum, ut sit panis in memoriale, incensum Domino. (Liber Leviticus 24, 7)
Postquam confregero vobis baculum panis, coquent decem mulieres in uno clibano panem vestrum et reddent eum ad pondus, et comedetis et non saturabimini. (Liber Leviticus 26, 26)
Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea acetabula et phialas, cyathos et crateras ad liba fundenda; panes semper in ea erunt. (Liber Numeri 4, 7)
Circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. (Liber Numeri 11, 8)
Locutusque contra Deum et Moysen ait: “Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo”. (Liber Numeri 21, 5)
Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo et dicebat: “Ecce vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere; cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit”. (Liber Iudicum 7, 13)
Die autem quarto, cum de nocte consurrexissent, et ille proficisci vellet, socer ait ad eum: “Gusta prius pauxillum panis et conforta cor tuum et sic proficisceris”. (Liber Iudicum 19, 5)
Futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua, veniat, ut procidat ante illum pro nummo argenteo et torta panis dicatque: “Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis””. (Liber I Samuelis 2, 36)
Dixitque Saul ad puerum suum: “Ecce ibimus; quid feremus ad virum? Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei. Quid habemus?”. (Liber I Samuelis 9, 7)
Cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel: unus portans tres haedos et alius tres tortas panis et alius portans utrem vini. (Liber I Samuelis 10, 3)
Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem; neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. (Liber I Samuelis 21, 7)