Löydetty 59 Tulokset: novum carmen
Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos”. (Evangelium secundum Marcum 2, 22)
Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei”. (Evangelium secundum Marcum 14, 25)
Dicebat autem et similitudinem ad illos: “Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo. (Evangelium secundum Lucam 5, 36)
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt; (Evangelium secundum Lucam 5, 37)
sed vinum novum in utres novos mittendum est. (Evangelium secundum Lucam 5, 38)
Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: “Vetus melius est!””. (Evangelium secundum Lucam 5, 39)
Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: “Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur. (Evangelium secundum Lucam 22, 20)
Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. (Evangelium secundum Ioannem 13, 34)
Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. (Evangelium secundum Ioannem 19, 41)
similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem”. (Epistula I ad Corinthios 11, 25)
legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, (Epistula ad Ephesios 2, 15)
et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. (Epistula ad Ephesios 4, 24)